monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 41 > Ioannes, 12 > sectio 4 > Iudices, 6 > PRAEFATIO. > Proverbia, 7 > 36 > sectio 8 > Matthaeus, 22 > 60 > sectio 23 > Regum I, 11 > 33 > LIBER DECIMUS. > Isaias, 51 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 24
Simulque responde: quomodo illud interpretaris, quod Thomas Domini resurgentis palpaverit manus, et viderit lancea latus eius perforatum ? Et Petrus in littore stantem viderit Dominum, et partem assi piscis, ac favum mellis comedentem ? Qui stabat, profecto habebat pedes. Qui monstravit latus vulneratum, utique et ventrem, et pectus habuit, sine quibus non sunt latera ventri et pectori cohaerentia. Qui locutus est, lingua et palato ac dentibus loquebatur. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem reddit sonum. Cuius palpatae sunt manus, consequenter et brachia habuit. Cum igitur omnia membra habuisse dicatur, necesse est, ut totum corpus habuerit, quod conficitur ex membris: non utique femineum, sed virile, id est, eiusdem sexus, in quo mortuus est. Quod si obtenderis: ergo et nos post resurrectionem comedemus? Et quomodo clausis ingressus est ianuis, contra naturam pinguium, et solidorum corporum? Audies: Noli propter cibum, resurrectionis fidem in calumniam trahere. Nam et Archisynagogi filiae resuscitatae iussit cibum dari . Et Lazarus quatriduanus mortuus, cum ipso scribitur inisse convivium , ne resurrectio eorum phantasma putaretur. Sin autem clausis ingressus est ianuis, et idcirco spirituale et aereum corpus niteris approbare: ergo et antequam pateretur, quia contra naturam graviorum corporum super mare ambulavit, spirituale corpus habuit. Et Apostolus Petrus, qui et ipse super aquas pendulo incessit gradu, spirituale corpus habuisse credendus est, cum potentia magis et virtus ostendatur Dei, quando fit aliquid contra naturam. Et ut scias in signorum magnitudine, non naturae mutationem, sed Dei omnipotentiam demonstrari: Qui ambulabat fide, coepit infidelitate mergi, nisi eum manus Domini sublevasset, dicentis: Modicae fidei, quare dubitasti ? Miror autem te obdurare frontem loquente Domino: Infer digitum tuum huc, et tange manus meas; et porrige manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis . Et alibi: Videte manus meas, et pedes meos, quia ipse ego sum, Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes . Ossa audis, et carnem, et pedes, et manus; et globos mihi Stoicorum, atque aeria quaedam deliramenta confingis.